Hľadaný výraz: Mt 5,38-42; Lk 6,29-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". 39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; 40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. 42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.

29 Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas.

1

mail   print   facebook   twitter